OSTENTA

OSTENTA
OSTENTA
quae hominum mortes, vel ingentia ipraelia, vel Imperiorum mutationes saepissime antecedunt, nuncque in caelo vel aere contingunt, nunc terrâ marive, argumento Veteribus fuêre, dari Daemonia et Substantias quasdam homine nobiliores. Unde et acutus ille Hetruscus, sed forte non multo Gentilibus religiosior, Machiavellus videl. Disput. l. 1. c. 36. Magnos, inquit, motus ipraedici solere, cum in urbibus, tum in provinciis, idque signis quibusdam aut hominum praesagiis denuntiari. Et paulo post, Ut causam facile confitebor me ignorare; ita rem ipsam, cum ex antiquis, tum novis exemplis agnoscere oportet et confiteri, omnes magnos motus, quicumque aut urbi alicui, aut Regioni evenerunt, vel a coniectoribus, vel a revelatione aliqua, prodigiis aut caelestibus signis praedici ac praenuntiari solere. Mox pergens, ea ad Spiritus, cum nollet ad Supremam recurrere causam, refert, Nisi forte cum Philosophis quibussdam pronuntiandum censeamus, aerem plenum Spiritibus et Intelligentiis esse: quae futuras res praevidentes et casibus humanis condolentes, eas hominibus per huiusmodi signa praenuntient, ut se adversus eas tempestive praeparare et communire queant, apud Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idolol. l. 1. c. 6. Haec, ut et monstra ac prodigia, ex consilio et praescripto Augurum ac Aruspicum, Quindecimque Virorum, (qui libros Sibyllinos super his rebus adibant et inspiciebant, ut averruncaretur malum, quod illa minabantur) procurare Romani solebant. Hinc Cicer. de divin. l. 2. Quemadmodum, ait, signa, qua a Diis hominibus portenduntur, procurentur atque expientur; hoc praenoscere unum ex officiis divinationis ponebat Chrysippus. Quô sensu procurandi verbô saepe utitur Livius, inprimis l. 31. 34. 37. 38. 39. Gellius l. 4. c. 6. Phaedrus l. 3. fab. 4. v. 16.
Si procurare vis Ostentum, rustice etc.
Imo neque tant um in his, sed etiam in somniis ipaulo tristioribus procurandis, mire superstitiosi erant iidem. Tibullus l. 1. Eleg. 5. v. 13.
Ipse proceuravi, ne possent saeva nocere
Somnia, ter salsâ deveneranda molâ.
Vide Guilielmum quaest. Plaut. ad Amphitruonem, et supra in voce Mola. Sic et fulmen procurabant, expiantes locum fulguritum, sive bidental: et quidem procurandi eius ritum quô pactô Numa Pompilius didicerit, eleganter et callide delusô Iove, qui humanis capitibus (quibus Patri quoque illius Saturno fieri solitum accepimus) fulgurita procurari volebat, sed pro his capillum coepltium sibi a Numa obtrusum tandem acceptavit, ex l. 2. Furii Antiatis, refert Arnob. adv. Gentes l. 5. quo et Ioh. Sarisberiensis alludit. Inde Depulsorium, apud Plin. l. 28. c. 7. sacrum significat, quô imminens malum depellitur, teste Turnebô Adversar. l. 23. c. 11. atque eâ significatione Val. Max. alicubi Portentorum depulsa dixit, et Persius Sat. 5. Deos depellentes, qui aliis
Averrunci: Similiter, Amuletum Plinie. l. 25. c. 9. ab amolior. ἀλεξιφάρμακον, praesertim adversus fascinum, significat. Ioh. Lautentius ICtus Notis in Phaedrum loc. cit. Vide quoque Perottum de differ, inter Ostentum, Prodigium et Monstrum, et plura, apud Io. Calvin. Lexic. Iurid. Addam saltem, apud veterem AGrimensorem de Ponderibus hâc voce notari minimam horae partem. Ita enim is, Hora constat 115. punctis, 10. minutis, 15 partibus, 40. momentis, 60 ostentis etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • ostenta — ostentá vb., ind. prez. 1 sg. ostentéz, 3 sg. şi pl. ostenteáză Trimis de siveco, 11.05.2008. Sursa: Dicţionar ortografic …   Dicționar Român

  • Coracina ostenta — baltasparnis medšarkinis vikšralesys statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Coracina ostenta angl. white winged cuckoo shrike vok. Spiegelraupenfänger, m pranc. échenilleur à ailes blanches, m ryšiai: platesnis terminas –… …   Paukščių pavadinimų žodynas

  • Semana Santa en Las Palmas de Gran Canaria — Nuestro Padre Jesus de la Salud en el interior de la Catedral de Canarias La Semana Santa de Las Palmas de Gran Canaria es celebrada en la ciudad que lleva su nombre, en la isla de Gran Canaria. Abarca el período desde el Domingo de Ramos al… …   Wikipedia Español

  • ostentar — (Del lat. ostentare < ostendere , mostrar, exhibir.) ► verbo transitivo 1 Hacer una persona gala de importancia o lujo: ■ ostenta su riqueza siempre que tiene ocasión. SINÓNIMO exhibir 2 Mostrar o hacer patente una cosa: ■ ostenta su… …   Enciclopedia Universal

  • Glossary of ancient Roman religion — This is an incomplete list, which may never be able to satisfy particular standards for completeness. You can help by expanding it with reliably sourced entries. Ancient Roman religion …   Wikipedia

  • Misiones conventuales de Michoacán — Las Misiones conventuales de Michoacán son una serie de históricos conjuntos conventuales localizados en el actual estado de Michoacán de Ocampo, México. Los conventos fueron levantados por órdenes religiosas para la Evangelización en la Nueva… …   Wikipedia Español

  • White-winged Cuckoo-shrike — Taxobox name = White winged Cuckoo shrike status = VU | status system = IUCN3.1 regnum = Animalia phylum = Chordata classis = Aves ordo = Passeriformes familia = Campephagidae genus = Coracina species = C. ostenta binomial = Coracina ostenta… …   Wikipedia

  • Obispo — Un obispo es un sacerdote que recibe el sacramento del orden sacerdotal en su máximo grado, que es el episcopado (del griego επισκοπος epískopos, vigilante, inspector, superintendente ). Desde un punto de vista etimológico es aquella dignidad… …   Wikipedia Español

  • White-winged Cuckooshrike — Conservation status Vulnerable (IUCN 3.1) Scientific classification …   Wikipedia

  • Monarquía —      Monarquía constitucional / parlamentaria.      Monar …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”